TAUROBOLIUM

TAUROBOLIUM
TAUROBOLIUM
Graece Ταυροβόλιον, et Criobolium, Graece Κριοβόλιον, sacrificia fastidiosissima atque operosissima Veter. alibi quam in saxis raro occurrentia, usitata fuêre, in dedicationibus Deûm Magnorum, Matris Deûm et Attidis, quibus ut propria memorantur, Adr. Turnebus, Adversar. l. 17. c. 21. et Ian. Gruterus, ad Lamprid. Meminit tamen eorum Iulius Firmcius, l. de errore profan. religion. ubi diu legebatur, Miserisunt, qui profusione sacrilegt sanguinis (i. e. taurini et arietini) cruentantur, Tauribolum vel Orobolium (pro Taurobolium et Criobolium) sccleratâte sanguinis labe persundit. Ita scil. Sacerdos perfusus, inquinare etiam, ut videtur, solebat Sacrificii Auctores. De dedicatione vero, post illa ut praevia, peractâ Romae exstat haec in marmorge grandit Inscr. apud Sametium fol. 20. 1. Gruterum p. 28. 2. Dls. magnis. Matri. Deûm. et. Attidi, sextilius. Agesilaus. Aedillus. V. C. Causarum. non. ignobilis. Africani. Orator. et. in consistorio. Principum. item. Magister. Libellorum. et. cognition. sacrarum. Magister. epistular. Magister. memoriae. Vicarius, Praefectorum. per. Hispanias. vice. S. IC. Pater. patrum. Dei. Solis. invictu Mithrae. Hierophanta. Hecatae. Dei. Liberi. Archibucolus. Taurobolio. Criobolioque. in. aeternum. renatus. aram. sacravit. dd. an. Valente. V. et. Valentiniano. Iun. Augg. Coss Idibus. Augustis. Sub ann. nempe Christi 376. Nec dum enim publicus paganicarum superstitionum usus Romae, nedum per Italiam evanuerat. Eiusdem ipsius anni dieique aut dedicatio eiusmodi, aut sacrificiorum eorundem Diis Magnis peragendorum votum habetur, apud Smetium fo!. 19. 11. Ulpii Egnatii Faventini. Etiam sexennio ante Petronius Apollodorus, Pontifex Maior, Taurobolio. Criobolioque. percepto. una. cum Ruf. Volusiana. c. f. coniuge. 16. Kalendas. Iulias dd. nn. Valentiniano. et. Valente. III. Coss. aram. dicavit: apud eundem ibid. 13. et Gruterum, p. 28, 1. In qua etiam Numinum figurae et sacrificiorum symbola. Et Valentinianô ac Neotericô Consulib. A. C. 390. Kal. Iunii Ceionius Rufius Volusianus, Ite-Iterato. viginti. annis ex. perceptis. Taurobolits. aram constituit. Idem ibid. 5. Ubi superne arietes quinque et unus mactatus, ad Kriobolii coniuncti quod Attidi; ut Matri Deûm Taurobolium perfici solebat, designationem. Hinc Taurobolium et Kriobolium facere, in saxis obvium pro initiatione cuiuspiam Diis illis Magnis; adeoque pro sacrificiis iisdem propriis, atque in dedicationibus, aut proxime ante perficiendis. Inde etiam Tauroboliatus dictus, qui sacra illa perficeret, Lamprid. in Heligabalo, c. 7. et Ian. Gruterus ad eum. Ita etiam Taurobolini et Tauroboliti. Renovari ab his Tauroboliatis ac Crioboliatis sacrificium illud, ut forsan et dedicatio, solebat quôlibet vicenniô, intra quod tempus renatus (ut Sext. Agesilaus in marmore antea allato) per sacrum illud, velut per initiamentum, mundusque habeatur, usque in vicennii proximi initia. Sed ut hoc vicennale erat, ita alia scare Matris Deûm annua, teste Iul. Firmicô, loc. cit. Sacra autem bina illa in aris aliisque saxis a Taurobolitatis Diis Magnis dedicatis sic saepius memorantur: nec in eiusmodi sive aris sive saxis, alia sacrificia ipsi dedicationi adhibita aut praevia solent occurrere. Sunt vero dedicationes etiam illic, Diis illis breviuscule et sine Sacrorum illorum mentiones, conceptae, Gruter. p. 29. 1, 2, 3, 6. Nec raro etiam sine dedicatione expressa, perfectum aut celebratum a quopiam Taurobolium esse
inscribtur Idem ib. 10, 11, 13, 14 Etiam, pro salute Augg. aut Civitatis, a Civium Ordinibus et Provinciis. Cuiusmodi lapis Narbonae cum multis capitibus bubalinis, ibid. 12. Imperio. D. M. Tauropolium, provinciae Narbonensis. Factum. per. C. Batonium. Primum. Flaminem Augg. pro. salute. Dominorum. Impp. L. Septimii. Severi etc. Ubi Tauropolium scribitur, sicut interdum Tauripolium et Tauribolium, pro Taurobolio, quod genuinum nomen est. Et Tauropolium accipere, locutio sollemnis, pto Taurobolium perficere, facere, celebrare. Feminae autem non minus ac viri, sic initiatae, apud eundem Gruterum pag. 30. 4. et 31, 3, et 4. Sacrum horrendum quoque, a Prudentio descriptum in Peristeph. ubi Sacerdos summus in scrobem defossus, tauri, super tabulata perforata mactati sanguinem in oculos, aures, os, nares, avide combibebat, Taurobolium fuisse ipsum, existimat Claudius Salmasius ad Lamprid. loc. cit. qui de sacro illo ante nimis ignorato compluria docuit. Sed alii, aliter Vidensis Georg. Fabricium ad Prudentii loc. et Petrum Aringhium in Roma Subterr. l. 2. c. 3. §. 15. nec non Ioh. Seldenum de Synedriis Vett. Hebraeorum l. 3. c. 14. §. 8. Addo saltem, ex eodem Salmasio, taurobolio facto, cornua tauri, quo fecerant, consecrâsse illos et dedicâsse. ex Inscr. hac, Severus: Iulii. F. L. vires. tauri. (h. e. cornua) quo. propr. per. tauropol. pub. fac. fecerat. consecravit. Vide eum ad ista Lampridii in Heliog. Matris etiam Deûm sacra accepit, et tauroboliatus est, ut typum eriperet; nec non Gerh. Ioh. Vossium, de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 52 et 53. ubi de cultu Telluris et Sacris Cybeles prolixe agit. Quia vero Fabricii ad Prudentium facta mentio,
qui Romanum hoc sacrum Inferis factum vocat, illudque multis verbis commemorat, eorum verborum summam, uti eam in Commentario MS. ad Statium Theb. l. 4. v. 451. ubi de Manium evocationibus multus Poetae sermo est, reperit Casp. Barthius, adscribere placuit: In his sacris pedum viginti scrobs fodiebatur, in quam Sacerdos descendebat, omni Antistitti ornatu, vittis, infulis, coronâ aurea togâ pretiosâ cultus. Superducebatur scrobi, quae perforatis hinc inde asseribus tecta erat, ut in tenebris prorsus esset Sacerdos, taurus atri coloris, cornibus auratis, collo et armis sertis nigrantibus incinctus. Is taurus crebris ictibus a Flumine spiculorum consiciebatur, ut unquique sauguis ebulliens per tabulatum crebris guttis in cryptam destillaret. Eum sanguinem totô corpore subtus latens Pontifex excipiebat; quô temporis spatio lac, mel et vinum, coeteri Flamines desuper invergebant. Hôc tandem specu emergens cruore totus perlitus se in populi conspectum Egregius Pontifex proferebat. Populus, pro se quisque procul monstrosum schema devenerans, salutabat, apprecabatur, et sollemnia festae diei peragebat. Quô genere cultus propitiatos Inferos in eum annum credebatur. His sacris constituti erant menses September, October, December. Ita ut continuis tribus noctibus semel quoque mense haec fierent. E' quibus liquet, non idem plane esse hoc cum Taurobolio sacrum, quod non pro populo Romano neque Diis Inferis, neque quotannis fiebat, sed vicesimô quôque demum annô, ut plurimum pro sui, ut rebantur, παλιγίενεσίᾳ, tauroboliati faciebant, uti ex isto quoque Poemate antique MS. cuius Salmasius ubi supra meminit, videre est:
Quis tibi taurobolus vestem mutare suasit
Instatus dives subito mendicus ut esses:
Obsitus et pannis modicis tepesactus....
Sub terra missus pollutus sanguine tauri,
Sordidus, infectus, vestes servare cruentas,
Vivere cum speras viginti mundus in annos.
Vide quoque Anton. van Dalen Dissertat. de Oraculis et supra voce Criobolium, it. ubi de Civit. Lactoratensi etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Taurobolium — unter Antoninus Pius Taurobolium Altar von …   Deutsch Wikipedia

  • Taurobolium —   [griechisch »Stieropfer«] das, s/...li|en, die Taufe im Kult der Kybele mit dem Blut des Opferstiers. * * * Tau|ro|bo|li|um, das; s, ...ien [lat. taurobolium < griech. taurobólion, zu: taũros = Stier u. bállein = werfen]: Stieropfer und… …   Universal-Lexikon

  • Taurobolium — In the Roman empire of the second to fourth centuries, taurobolium [Franz Cumont derived the word from the epithet of Artemis Tauropolos (whom he identified with Persian Anahita, a connection no longer sustained); see Cumont, Le Taurobole et le… …   Wikipedia

  • Taurobolium — Tau|ro|bo|li|um das; s, ...ien [...i̯ən] <über gleichbed. spätlat. taurobolium zu gr. taũros »Stier« u. bállein »schleudern«> Stieropfer u. damit verbundene Bluttaufe in antiken ↑Mysterien …   Das große Fremdwörterbuch

  • Taurobolium-Altar von Lyon — Taurobolium Altar Der Taurobolium Altar von Lyon ist ein antiker römischer Steinaltar, der 1704 in einem Weinberg auf dem Fourvière in Lyon gefunden wurde. Die Inschrift bezeugt ein Taurobolium im Jahr 160 n. Chr., das der Gesundheit des Kaisers… …   Deutsch Wikipedia

  • taurobolium — /tawr euh boh lee euhm/, n., pl. taurobolia / lee euh/. 1. the sacrifice of a bull, followed by the baptism of neophytes in the blood, as practiced in the ancient rites of Mithras or Cybele. 2. Fine Arts. a representation of the killing of a bull …   Universalium

  • taurobolium — tau·ro·bo·li·um …   English syllables

  • taurobolium — /tɔrəˈboʊliəm/ (say tawruh bohleeuhm) noun (plural taurobolia /tɔrəˈboʊliə/ (say tawruh bohleeuh)) a ceremony forming part of certain ancient Mediterranean cults in which the worshippers were baptised with the blood of a sacrificed bull. Also,… …  

  • taurobolium — …   Useful english dictionary

  • CRIOBOLIUM et TAUROBOLIUM — passim in vecustis monumentis iuncta occurrunt: quorum istud Matri Deûm fiebat, illud Atti, quem eundem cum Sole esse credebant. Ritus utriusque sacri et finis erudite exponitur Salmasio, Not. ad dLamprid. in Heliogabalo, c. 7. Vide quoque infra… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”